

Liber Genesis*
Caput 49: Versus 13
Zabulon in littore,etc. Ut credentibus refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos saeculi solidata exspectat naufragium Judaeorum et procellas haereticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinae, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi saepe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. 9:Terra Zabulon, et terra Nephthali, via maris trans Jordanem,etc. Sidon,venatio:et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. 16:Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte.